Cerca

L'oratoria secondo Crasso - Cicerone

IN LATINO:

Si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in iure aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est. Neque enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum neque sine legum moris iuris scientia neque natura hominum incognita ac moribus in iis ipsis rebus satis callide versari et perite potest. Qui autem haec cognoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia? Sin oratoris nihil vis esse nisi composite ornate copiose loqui, quaero id ipsum qui possit adsequi sine scientia quam ei non conceditis? Dicendi enim virtus, nisi ei qui dicet et ea quae dicet percepta sunt, exstare non potest.

Leggi tutto...

Background Image

Header Color

:

Content Color

: